Charter Document - 02140328
Charter Number: | 02140328 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0927 - 0942 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cunctis sane sapientibus notum esse volo ego Josfredus quod pater meus et avunculus meus quedam mancipia ex mancipiis suis dederunt Sancto Petro scilicet patrem Aymonis et Pontii cum jam dictis filiis sed sunt modo qui ausu temerario volunt ea Sancto Petro contrariare et monachis Cluniensibus Quapropter ego jam dictus Josfredus amore parentum ductus si quid in eisdem mancipiis habui rectum pro auctoritate et animabus parentum meorum concedo Beato Petro et quicquid actenus habuerunt et deinceps conquirere potuerint libere hujus loci rectores possideant et ut hec noticia vel concessio firma sit manu propria firmavi Actum Cluniaco publice