Charter Document - 02140327
Charter Number: | 02140327 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0927 - 0942 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus christianis fidelibus quod nos duo fratres Vuarnerius et Dodo donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum de nostra hereditate que est in territorio Viennensi sita in villa vocabulo Partinas hoc est curtilum unum qui terminatur a mane terra Aalburgis a medio die de ipsa hereditate a sero terra Sancti Petri Facimus autem hanc donationem tali pacto ut de predicto curtilo faciant ab hodierna die quicquid facere voluerint Si quid vero in Insula in alodo ab hodierna die conquesti fuerimus post nostrum discessum pro animarum nostrarum remedio totum ad integrum donamus monachis de Cluniacho S Garnerii S Dodonis S Duranni S Rotberti S Ermengaudii S Giraldi