Charter Document - 02140324

Charter Document - 02140324


Charter Number: 02140324
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus fidelibus christianis misericors Deus concedere dignatus est ut si peccaverint veniam per elemosinam percipere mereantur unde scriptum est Honora Dominum de tua substantia Igitur ego Engelbertus et uxor mea Halda de peccatis nostris cogitantes donamus aliquid de rebus nostris ad locum Cluniacum Deo et Sancto Petro et monachis ejus hoc est curtilum unum cum campo insimul tenentes Est autem ipse curtilus in comitatu Vienense in agro Cominiaco in villa que dicitur Calvatis Et terminatur ipse curtilus de superiore parte terra Altesifredi in alia fronte de ipsa hereditate in alia fronte terra Vualdandi a circio via publica Hec donamus eo tenore ut quamdiu ego Engelbertus vixero usum et fructum habeam inde et omni anno in vestitura IIII sextaria inter panem et vinum persolvam post obitum vero meum predicto loco remaneat propter locum sepulture Si quis vero de parentela aut ullus homo hanc cartam contradicere voluerit componat de auro libram unam et carta ista stabilis et firma permaneat cum stipulatione subnixa S Engelberti qui hanc cartam fieri et firmare rogavit S Alde uxoris ejus et Vuarnolti filii ejus prebentis assensum S Amalberti S Stephani S Rostagni S alterius Rostagni S Dantesei S Rainardi