Charter Document - 02140321

Charter Document - 02140321


Charter Number: 02140321
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sicut indubitanter fides credentium tenet ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus que lege mortis amissuri sunt mansura perennis vite premia sibi valeant preparare ut Dominus dicit Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula quia mortalis homo reminisci debet proprios casus Quapropter ego Nadaldus in Christi nomine et pro anime mee remedio dono ad locum Cluniacum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructum vineam que sita est in pago Matisconense in villa Buciniaco habentem in longitudine perticas XV in latitudine V Si quis donationem istam calumniare presumpserit pars ejus cum Juda Christi proditore sit nisi cum satisfactione delictum suum cognoverit et nequeat sibi quod repetit vendicare et nostra donatio firma et inconvulsa perhenniter maneat stipulatione subnixa S Nadaldi qui scribere jussit S David S Rainaldi S Malvuini S Wandelmarii S Balduini S Bernoardi S Aldrici S Petri S Ainricus levita scripsit