Charter Document - 02140320

Charter Document - 02140320


Charter Number: 02140320
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Redemptor humani generis providens que sint bona reposita justis et que mala ventura sint impiis per semet ipsum protestare dignatus est ita inquiens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter ego in Dei nomine Beliardis et filii mei Vuichardus atque Jodsaldus hujus rei causam desiderantes adimplere donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum unum mansum in villa Canavas pro anima viri mei illorumque patris Vuitberti ut faciant exinde quicquid facere voluerint terminatur autem a mane et a medio die via publica a sero terra Franconis a certio terra Sancti Ferreoli Si quis autem huic nostre donationi aliquam inferre voluerit nausiam primitus iram Dei omnipotentis incurrat ac demum coactus auri libras IIII persolvat et inantea firma ac stabilis permaneat stipulatione subnixa S Beliardis ac duorum filiorum ejus Vuichardi et Jolsaldi qui hanc fieri firmarique rogaverunt S Ansedei S Aydoardi S Adsonis S Gausmari presbiteri S Aremberti S Eldeverti S Duranni S Gisleberti S Franconis