Charter Document - 02140318

Charter Document - 02140318


Charter Number: 02140318
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Johannes dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus meis que site sunt in pago Augustidunense in villa Quadrensi id est campos duos Terminatur vero ipsa terra his terminis a mane terra Sancti Petri a medio die terra Roberti a sero terra Attonis et Duranti Et unum pratum dono ad predictum locum terminantem his terminis a mane terra Acelini a cercio et a sero terra Johanni a medio die via publica Facio autem hanc donationem pro anima mea omniumque parentum meorum Et ut hec donatio firma permaneat manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam S Johannis qui hanc kartam jussit facere S Durandi S Vuidoni S Durandi S Berilde S Bernoardi S Gonberge Faciantque semper quicquid voluerint