Charter Document - 02140316

Charter Document - 02140316


Charter Number: 02140316
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine incarnati Verbi ego Petrus filius Ingelburgis dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus juris mei que mihi jure paterno obvenerunt IIII scilicet mansos indominicatos Unus mansus fuit Areniodi de Varennas Alius quoque mansus ubi stat Durannus de Varennetas et ipsum Durannum et partem quam habeo in filiis ejus Itidem aliud mansum qui est ad Domnum Martinum qui fuit Odeni qui etiam mansus presbiteralis dicitur ipsum dono ad jam dictum Cluniacum cum omnibus appendiciis suis Concedo nihilominus predicto loco Cluniaco aliud mansum qui fuit Amedei cognomento Excorchardi et cuncta que ad ipsum pertinere videntur sicut idem Amedeus tenuit et habuit Omnes istos quatuor mansos sicut unum quemque tenuerunt et habuerunt viri unicuique manso adtitulati secundum testimonium et widamentum vicinorum fiducia dono et concedo Sancto Petro et monachis de Cluniaco ut habeant et teneant absque aliqua contradictione Quod si aliquis calumpniator inrepserit quod repetit non vendicet sed coactus judiciaria exactione auri libram exolvat S Petri qui hanc cartam fieri jussit S Ingelburgis Dono etiam quendam servum nomine Radulfum S Raculfi S Bernardi S Constantini Adicio etiam huic carte Et dono ut omnia que mater mea Ingelburgis donavit Cluniaco et mihi seniores in presteria donare voluerunt omnia post obitum matris mee deveniant Cluniaco Omnis quoque pars et sors hereditatis que mihi in partem sortis fraterne Nantono evenient cum omnibus appendiciis suis loco sepius dicto do concedo et tribuo