Charter Document - 02140315

Charter Document - 02140315


Charter Number: 02140315
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini nostri Jesu Christi Notum sit cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris intra utero sancte matris ecclesie constitutis qualiter ego Eva nobilis femina vendo trado transfundo monachis Sancti Petri Cluniensis monasterii unam vineam que michi fuit tradita a marito meo in dotalicium ut faciant ab ac die et deinceps quicquid facere voluerint habendi vendendi donandi seu liceat commutandi et accipio ab illis pro vinea supradicta inter vinum et annonam duos modios Residet autem ipsa vinea in comitatu Matisconensi in villa que dicitur Vallis et terminat a mane de ipsa hereditate a sero via publica a meridie terra comitis a cercio de ipsa hereditate Sane si quis aut ego aut ullus ex propinquis meis vel aliqua persona contra vendicionem istam aliquam calumniam inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit sed in ira Dei incurrat et postea carta ista firma et stabilis permaneat S Eve S Aalardi qui fieri et firmare rogaverunt