Charter Document - 02140313

Charter Document - 02140313


Charter Number: 02140313
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus tam presentibus quam futuris notum esse volumus quod nos Arluinus frater Constantii presbiteri et Riculfus nepos meus donamus Deo et Sancto Petro aliquid de nostra hereditate in villa Igiaco hoc est unam vineam que terminat a mane et a medio die via publica a sero terra Sancte Marie Facimus vero hanc donationem pro sepultura et elemosina jam dicti Constancii presbiteri et ut firma sit ista donatio manibus propriis firmamus et presentibus firmare rogamus S Arluini S Riculfi S Arnaldi S Vulardi S Duranni presbiteri S Adalberti S alterius Duranni