Charter Document - 02140312

Charter Document - 02140312


Charter Number: 02140312
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quisquis terrena pro celestibus commutat ipse sibi in futuro thesaurizat Quapropter in Dei nomine ego Hugo pro anime mee remedio et anime matris mee dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de nostra hereditate unam colonicam quam mater mea Joza ad obitum suum Sancto Petro et loco jam dicto dare destinavit quam et ego nunc usque injuste tenui que colonica est in villa Tresdete cum omnibus ad ipsam colonicam aspicientibus hoc sunt campi prati silve aque molendini pascue egressus et regressus in locum sepulture mee et post meum discessum dono etiam in ipsa villa unam frangisiam ubi Beliardis visa est manere cum filiis suis et quicquid in ipsa villa visus sum habere vel possidere totum ad integrum sicut supra denominatum est Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee [ac] matris mee que volumus ut firma et inconvulsa permaneat et quam volumus etiam ut perpetualiter sine donatione alicujus solida ac libera monachis sit quibus eam predictam condono Si quis vero hanc de parentibus vel de aliquibus christianis contradicere presumpserit C auri libras componat et insuper sciat se a Deo dampnandum in infernum S Hugonis qui hanc cartam fieri et firmare rogaverit S S Gauzfredi S Vuichardi S Rodberti S Constantini S Rodberti S Girardi S Ave