Charter Document - 02140308

Charter Document - 02140308


Charter Number: 02140308
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Non mediocriter observanda Redemtoris nostri ratio intonat assidue jubens omnibus presentis evi facultates possidentibus celestem sibi tesaurum adquirere ubi nec erugo quicquam nec tinea conrodendo potest nil consumere sed cuncta manent integra ac jocunda fulta divina pietate Ideo ego Rodbertus notum esse cupio omnibus christicolis quod dono Deo et beato Petro ac Paulo sanctis ejus apostolis necnon et ad locum Cluniacum omnem hereditatem meam quicquid in villa Pressiacense nunc usque visus sum possidere simul et in aliis omnino locis campis pratis silvis pascuis vineis aquis aquarumque decursibus totum et integrum perpetualiter possidendum trado Ego vero Alo frater Rodberti qui suprascriptam donationem facit simili modo dono partem quam habeo in silvam que dicitur Cambous Terminat vero de una parte terra Sancti Martini usque ad decurrentem rivum et de alia ipsa hereditate Si quis hanc donationem calumniare temptaverit anathema sit S Rodberti S Alonis S Godulrici S Adalelmi S Bernardi