Charter Document - 02140299

Charter Document - 02140299


Charter Number: 02140299
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter Artaldum et Gaufredum et domnum Oddonem abbatem ut cambium de uno campo facerent qui in villa que Verolias vocatur situs est cujus termini hi sunt a mane et a meridie terra Sancte Marie a sero semitario vicinali a certio Sancta Maria Infra istas terminationes vobis donamus hoc cambium eo videlicet pacto ut quandiu ego Artaldus et Gaufredus vixerimus teneamus et possideamus post discessum vero nostrum ad locum revertatur Cluniacum pro animarum nostrarum remedio