Charter Document - 02140295

Charter Document - 02140295


Charter Number: 02140295
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quisquis divino amore conpunctus tremendi necnon examen formidans aliquid de suis rebus seu facultatibus locis sanctorum pro remedio anime sue condonare voluerit sciat procul dubio se pro terrenis celestia adepturum Ob hoc igitur ego in Dei nomine Eduardus hoc ipsum apud me retractans dono aliquid de rebus meis Cluniaco cenobio cui preest domnus Odo venerabilis abbas cum turba sibi monachorum credita hoc est vinea et curtile que Gontildi adquisivi terminatur autem a mane via publica a sero similiter a medio die terra Gozeildis a sercio terra Sancti Marcelli et in alio loco alia vinea et curtile que terminantur a mane terra Sancti Marcelli a sero terra Teduini cum heredibus suis a medio die via publica a sercio terra Eduardi Sunt vero ipse res site in pago Matiscense in villa Prisciaco Totum et ad integrum cum omnibus suprapositis a die presenti dono pro remedio anime mee et pro anima uxoris mee Girburgis ut Deus omnipotens heredes regni celorum nos efficiat Si quis vero quod futurum esse non credo ego [quod absit] aut ulla intromissa persona contra hanc donationem aliquam calumpniam generare presumpserit primitus iram Dei incurrat et contrarietatem Sancti Petri incurrat et omnis petitio ejus evacuata remaneat insuper cum cogenti fisco auri libras IIII coactus exsolvat et hec donatio semper firma permaneat stipulatione subnixa S Eduardi qui hanc donationem firmare et fieri rogavit S Bovonis S Rodulfi S Deodati S Ugonis S Ermengarii S Celestis S Ermenberti