Charter Document - 02140294
Charter Number: | 02140294 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0927 - 0942 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato in comitatu Matisconense sito monasterio Cluniaco ubi preesse videtur domnus Oddo abbas Ego in Dei nomine Ramnulfus dono ibidem pro remedio anime mee seu pro remedio avi et proavi ac patris mei vel omnium parentum meorum omniumque christianorum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense in vicaria Virciaco in villa que dicitur Minciaco hoc est vinea cum manso et curtilo terminatur autem ipsa vinea cum curtile a mane terra Sancti Vincencii et terra Frotmundi a meridiana parte terra Sancte Marie et terra Euradi a sero et aquilone vias publicas et in alio loco in villa que dicitur Vallis dono vineas duas cum curtile et prato sibi adherente terminatur autem una vinea a mane terra Undrade et a meridie a sero et ab alia parte terra ipsius donatoris alia vero vinea terminatur a mane cum prato ipso via publica a meridiana parte terra Ingelardi a sero et ab aquilone Sancti Vincencii Totum et ad integrum dono ita tamen ut dum ego vixero teneam et singulis annis dimidium modium vini censualiter exsolvam post discessum quandoque meum rectores ejusdem recipiant et teneant absque alicujus interpellatione et faciant inde quicquid elegerint Si quis quod futurum esse minime credo de heredibus vel coheredibus meis vel aliquis intromissa persona contra hanc donationem aliquam calumniam generare presumpserit non vindicet quod repetit sed partibus ejusdem loci cui calumniam inferre voluerit auri libram unam coactus exsolvat a liminibus quoque ecclesiarum et a consorcio christianorum extraneus habeatur partemque dampnationis cum infidelibus percipiat et hec donatio a me firma et corroborata semper permaneat stipulatione adnixa S Ranulfi qui hanc donationem fieri rogavit et Sancto Petro donavit S Sperendei S Rannaldi S Mainardi S Berfredi S Adalberti S Arnulfi S Adonis