Charter Document - 02140293
Charter Number: | 02140293 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0927 - 0942 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina largitate sanccitum est ut de rebus transitoriis eterna valeat merces promereri Quapropter ego in Dei nomine Rotlandus consentiente matre mea Ildeharde pro remedio animarum nostrarum [necnon et parentum nostrorum tam vivorum quam defunctorum insuper etiam omnium fidelium catholicorum] et ut Deus me in itinere conservet quo ego Romam ad ecclesiam Sancti Petri pergere volo dono atque trado aliquid de rebus juris mei id est vineam unam sitam in comitatu Matisconense in villa Canavas que vinea abet in longum [perticas XIIII in trasverso VI in agro Maciacense] ad monasterium Cluniense quod in honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli constructum est ubi Odo abbas preesse videtur habet autem as terminationes [ab oriente terra Teutbranni a meridie vinea Wilelmi ab occidente vinea Sendeleni ab aquilone vinea Ermenrici] Siquidem ut supradictum est dono predictam vineam atque transfundo ad ipsum monasterium vel ad ipsam casam Dei [et de meo jure in ejus dominio transmuto] eo tenore ut ab hodie et deinceps ipsi qui ibidem Deo deserviunt et sanctis ejus medietatem scilicet ejusdem vinee pro vestitura et censu quamdiu vixero teneant post mortem vero meam in eorum dominium ex integro deveniat [et in omnibus quicquid exinde facere voluerint licentiam habeant] Si quis vero quod minime fieri credo [aliquis de propinquis meis vel parentibus vel ullus homo extiterit qui contra hanc donationem a me factam venire aut temerare presumpserit cui litem intulerit judiciaria potestate cogente] auri libram componat et hec carta firma et inconvulsa omni tempore permaneat cum stipulatione subnexa