Charter Document - 02140289

Charter Document - 02140289


Charter Number: 02140289
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0927 - 0928
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti fideles quod ego Dodo dono aliquid de rebus meis Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum que sunt site in pago Maticensi in villa Brisiaco hoc est curtilum unum cum vinea et silva et campos eo tenore ut quamdiu vixero teneam et possideam et in vestitura unum ex his campis quem supra memoravimus qui conjacet inter Brisiaco et Petromna et habet terminationes a mane via publica a medio die terra Sancti Vincentii a sero vetustissimo bedalo a certio terra Sancti Petri Facio autem hanc donationem pro remedium anime mee et patris mei et matris mee et omnium parentorum meorum Si quis hanc donationem infringere voluerit non vindicet quod repetit sed omni tempore firma permaneat Actum Cluniaco publice Signum Dodoni qui fieri et firmare rogavit S Anscherii S Constabuli S Adalberti S Tedoini S Airoardi S Girbaldi Anno V regnante Rodulfo rege