Charter Document - 02140288

Charter Document - 02140288


Charter Number: 02140288
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0927 - 0928
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus sub norma catholice fidei militantibus notum esse volumus quod ego Raynardus pro anime mee remedium conscia uxor mea Bertranda ac filio meo Aymo dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum mansum unum indominicatum in villa Cusiriaco hoc sunt vinea prati campi silvis et hereditatem quam Aynricus adquesivit de Duranno et dono etiam servis cum ancillis ac filiis eorum et hec nomina eorum Dominicus Bernardus cum uxore sua Richleida et infantibus eorum Isembertus cum infantibus suis Tebaldus omnem conquesitio quem adquisivit Dominicus in ipsa villa de hereditate et ipsa ereditas sine ullam miratione Abet in circuitu pascualis Facio autem hanc donationem in presenti ut semper omni tempore teneant sine ullo contradicente Si quis autem hanc donatione consurgere temptaverit omnibus maledictionibus subjaceat et se vindicare minime valeat et hanc donatione stabilis et firma permaneat Actum Lusiaco publice S Bertrade ac filio ejus qui fieri et firmari jussit S Ornadi S Aynonis S Richeri S Milonis S Aymoni S Besoni Facio autem hanc donationem in tali tenore ut omni tempore monachi Cluniensis teneant in elemosina Regnante Rodulfo rege anno V