Charter Document - 02140285

Charter Document - 02140285


Charter Number: 02140285
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0927
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Rodulfus gratia Dei pacificus augustus et invictus rex Sicut certum est quia Deus potentes non abicit quippe sine quo potestas non est ita quoque liquet quod potentum opera interrogabit et ob hoc nobis summopere curandum est ut eum vel prodesse vel obesse ipso disponente possumus nostrum posse sub ejus nutu penitus subigentes quod sancte ejus ecclesie honori proficiat certatim faciamus Quapropter cunctis tam regibus quam reliquorum dignitatum personis vel presentibus videlicet vel futuris notum sit quod Wilelmus ille major et sui temporis vir magnificus quoddam monasterium nomine Cluniacum in honore primorum celi Petri scilicet et Pauli per manus Bernonis cujusdam reverendi abbatis construxit quem quidem locum ab omni seculari dominatu liberum sub magna et terribili adjuratione fecit et apostolice sedi ad tuendum non ad dominandum subligavit Cujus nos operi congaudentes atque constitutioni faventes per hoc nostre auctoritatis preceptum constituimus quatinus ipse locus juxta quod ipse per testamentum decrevit ab inquietudine vel dominatu tam regum quam cunctorum principum seu propinquorum ejusdem Wilelmi quin et omnium hominum sit penitus liber et absolutus in ordine vero monastico persistat et secundum [tenorem] testamenti quod inde fecit amministretur habitatores autem in ordine regulari degentes abbatem sibi secundum regulam sancti Benedicti de semet ipsis post Odonem quem eis abbas Berno reliquit sibi eligant res quoque suas communes quas aut nunc habent aut in futuro adquisituri sive nostra scilicet liberalitate sive quorumlibet largitione sunt sine cujuslibet dominatione aut contradictione possideant in nundinis nullum theloneum solvant homines eorum liberos ac servos nemo sine voluntate ipsorum distringat decimas suas indominicatas ad hospitale habeant alodum quem predicto monasterio Gerbaldus dedit perpetuo teneant Blanuscum similiter cum appenditiis suis jure suo vendicent de silvis ubi partem habent et de exartis nullus nisi ipsi terraticum accipiat curtem simul que dicitur a la Fracta quam prefatus Berno de Gingniaco subtrahens ad Cluniacom [per ipsum enim uterque locus fundatus est] licenter convertit eo tenore quo ipse constituit cum alodo quondam Samsonis et mancipiis et manso qui Larvini fuit perhenni dominio possideant Secundum sane contestationem quam prefatus Wilelmus imprecatus est nos quoque in Christi nomine precipimus et contestamur ut nunquam alicui mortalium quolibet pacto subitiatur sed juxta traditionem quam nostris diebus tenere videntur eis vivere liceat Quod si exorbitaverint judicio Dei sue regule correptioni reserventur et donatio Deo et sanctis facta nullatenus rescindatur Ut autem hec precepti nostri constitutio perpetualiter infracta perduret hanc nostro anulo sub signamus nostrosque primates subsignare jubemus Signum Rodulfi regis Actum Briodero villa indictione XI V idus septembris anno ab incarnatione Domini DCCCCXXVII V etiam Rodulfi regis