Charter Document - 02140278

Charter Document - 02140278


Charter Number: 02140278
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0926
Date type: Assigned
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1497 (f12r)
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter domnum Bernonem abbatem et ceteros monachos Clunienses et ex alia parte Rainulfum diaconem ut res Sancti Petri et Sancti Germani inter se commutarent quod et fecerunt In primis dedit Rainulfus campum in pago Matisconensi agro Rufiacensi in villa Vesticanvus ex omni parte terminantem ad terram Sancti Petri habentem in longo perticas XX in lato perticas XV sed et alium campum dedit qui terminat in tribus partibus ad terram Sancti Petri et in quarta ad terram Mainbodi cum eris et habet in longo perticas XII in lato perticas III At contra domnus abbas Berno dedit in eodem pago campum qui terminat ex uno latere ad terram ipsius commutatoris in alio ad terram Constantii in tercio ad terram Rainarii in quarta ad terram Arnulfi cum eris et habet in longo perticas XXIII in lato perticas III Alium quoque campum dedit qui terminat ex una parte ad terram Sancti Germani ex alia ad terram Arnulfi de tercia ad terram Otart de quarta ad terram Guntart et habet in longo perticas XIIII in lato perticas V Infra istas terminationes legitimas suas possessiones inter eos commutaverunt Si quis vero hanc commutationem legitime factam calumniare presumpserit non valeat vendicare quod repetit sed auri libras duas componat et hec presens commutatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Lordoni castro publice S domni Bernonis abbatis S Rainulfi levite qui hanc commutationem fecerunt et firmare rogaverunt S Rotaldi S Ingelberti S Rancher S Rollant S Godoldri