Charter Document - 02140277
Charter Number: | 02140277 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Will |
Date: | 0926 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ex quo divina dispensatio [] Ex quo divina dispensatio post diluvium constituit ut homo homini prestet quicunque secundum Deum tam in Veteri Testamento quam in Novo aliis prefuerunt quantum possibile fuit procurarunt ut consultum subditis in posterum esset Quod et beatum Benedictum et alios quam plures nostri ordinis instructores fecisse sibique successores dum adviverent elegisse multa documenta probant Quapropter tam regalis potestas quam sacerdotalis auctoritas sed et principum sublimitas nec non et reliquorum fidelium quos forte hanc scripturam audire contigerit ignoscat universitas Quod ego Berno omnium abbatum extremus abbas supremum diem jam vicinari agnoscens duos ex nostris fratribus Widonem videlicet meum consanguineum atque Odonem adeque dilectum una cum fratrum consensu mihi succedere delegavi ac post meum decessum vice mea Deo largiente fungi precepi Ita scilicet ut dilectus noster predictus Wido cenobio Gigniacensi Balmensi Aethicensi cum cella que dicitur sancti Lauteni et cum omnibus rebus ad predicta monasteria pertinentibus regulariter presit preter villam que dicitur Alafracta et res quasdam que fuerunt domni Samsonis in eodem pago consistentes et quartam partem Caldariarum que sunt site in loco qui dicitur Leodonis et medietatem prati quod fuit domni Saymonis At vero charissimus frater Odo Cluniacum et Masciacum atque Dolense monasterium ita cum rebus ad eadem loca pertinentibus Deo favente suscipiat ut ea pro viribus regulariter disponat His igitur ita dispositis obsecro vos per reverentiam quam sancte fidei et religioni debetis o principes et seniores quicunque terrenarum rerum judices estis ut hanc scripturam mea vice loquentem in quolibet nostro conventu libenter audiatis et sicut lex divina jubet bonis consentientes sitis et tam prelatos predictos quam et monachos et loca cum rebus ad ipsa pertinentibus in eo statu quo et per regalia precepta quin etiam et per apostolica privilegia dudum sancita sunt et nunc a me decretum est permanere consentiatis Quod si quelibet vel inter ipsos vel aliunde controversia que nobis discernenda sit forte succreverit justitiam sustentetis et calumniam reprimatis quo fiat illud quod in auctoritatibus nostris insertum est ut omnium bonorum que in prefatis locis geruntur sicut adjutores fueritis ita quoque participes esse possitis Villam autem que dicitur Alafracta cum omnibus ibidem pertinentibus et quartam partem de caldariis quas Leodonis habemus verum etiam jam dicti prati medietatem ad Cluniacum trado eo tenore ut per singulos annos census duodecim denariorum Gigniaco pro vestitura reddatur Nec injustum videatur si Cluniaco easdem res assigno quoniam ibi sepulturam mihi locavi et locus ipse quasi posthumus morte domni Guillelmi quondam inclyti ducis atque nunc mea imperfectus deseritur Et certe pauperior est possessione et numerosa fraternitate Et ut hoc inferam si post filios priores et priorem locum quibus testamentum feci nobis alios divina largitas et locum et filios ampliare dignata est ratum debet videri ut posteriores filii non exheredentur sed aliqua pars hereditatis nostre eis proficiat qui quamvis in alio loco tamen eidem domino id est beato Petro in cujus nomine utrumque locum construximus servituri sunt De cetero tam prelatos quam et omnes fratres presentes videlicet et futuros per misericordiam Dei qui presens respicit deposco ut inter vos unanimitas ita perseveret quatenus modum conversationis huc usque retentum tam in psalmodia quam in observatione silentii sed et in qualitate victus et vestitus et insuper in contemptu rerum propriarum si non melius saltem sicut huc usque fecistis sic deinceps custodiatis Si autem quod absit ab aliquo eorum fuerit pertinaciter erratum precipimus per sancte regule auctoritatem ut utriusque loci priores ad corrigendum errorem sibi mutuo suffragentur Si quis autem quod absit hanc nostram institutionem in aliquo fregerit deterreat eum vox divina que dicit Maledictus qui transfert terminos proximi sui id est institutionem preceptorum suorum et conatus ejus penitus frustretur Dispositio vero nostre que ut credo per charitatem utriusque locis cupit esse consultum Deo disponente et beato Petro patrocinante inconvulsa permaneat Signum Bernonis abbatis qui hanc chartam fieri et firmari rogavit Signum Widonis moderni abbatis qui hoc consensit Signum Odonis abbatis Signum Geoffredi Signum Wandanberti Anno quarto regnante Radulpho rege