Charter Document - 02140276

Charter Document - 02140276


Charter Number: 02140276
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 0926
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini Placuit atque convenit inter domno Guilelmo illustrissimo marchione Alvernorum et comite Matisconensi necnon et ab alia parte Guitfredo et uxore sua Adalgardis ut terras aliquas inter se comutare deberint quod et fecerunt Igitur dedit in primis domnus Guilelmus comes cum consolacione fidelibus Gundulrico Leotbaldo et Gislardo campum unum qui est in pago Matiscone in agro Fusiacense in villa Solistriaco que terminat a mane ipse campus terra Sancti Vincecii a medio die via publica a sero terra Sancti Laurenti a cercio terra de ipsa hereditate abet in longo perticas agripenales XXIIII in uno fronte perticas XXIIII in alio fronte perticas XXVI In recompensatione ujus meriti donat Guitfredus in ipso comitatu in agro Fusiacense in villa Solistriaco ad opus domni Guilmo campum unum que terminat a mane terra Sancti Petri a medio die terra Sancti Laurenti a sero terra Francorum a cercio via publica abet in longo perticas XXIIII in uno fronte perticas XXIIII in alio fronte perticas XXVI infra istas terminationes unusquisque quod accipit teneat et possideat et faciat quidquid voluerit sine ullo contradicente Si quis vero si ullus de nos discamiare voluerit aut ulla emissa persona contradicere voluerit auri libras II componat et concamius iste firmus permaneat cum stipulacione subnixa S Guilelmo qui fecit et ac consensit S Guitfredo qui ac concamium istum inter se fecerunt et firmare rogaverunt S Adalgario S Sigismondi S Sesaldo S Adalberto S Ricardo Ego Abbo rogitus scripsi datavi in mense decembrio in die veneris anno IIII regnante Radulfo rege