Charter Document - 02140275

Charter Document - 02140275


Charter Number: 02140275
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0926
Date type: Assigned
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1497 (f10v)
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sicut indubitanter fides credentium tenet ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus que lege mortis amissuri sunt mansura perennis vite premia sibi valeant preparare ut scriptum est Divitie viri redemptio anime ejus Quapropter in Dei nomine ego Lilia divino inspirata amore memet ipsam cum omnibus facultatibus meis quascumque inpresentiarum habere videor tam in rebus mobilibus quam et inmobilibus tradere cupi in Dei servitio et sanctorum apostolorum ejus Petri et Pauli in Cluniensi cenobio quod videlicet construitur in honore ipsorum apostolorum Ego siquidem jam dicta Lilia trado ad ipsum locum memet ipsam quamdiu vixero Deo servituram et dono omnes res meas quas habere videor quasque cum seniore meo in comitatu Matisconense digno precio acquirere potuimus Dono autem ipsas res sitas in predicto comitatu Matisconense in agro Cluniense in villis videlicet Castello Bieria et Rusciaco cum campis pratis vineis cultis et incultis aquis aquarumque decursibus insuper etiam quicquid in supradictis locis acquirere potuimus et ad presens habere videor cum mancipiis his nominibus Dodone cum uxore ipsius Lauda et infantibus ipsius uxoris Beroldo Erchimboldo Fulcide Odilde dono trado atque transfundo ad predictum Cluniense monasterium ubi domnus Berno abba preest pro remedio scilicet anime Wilgelmi senioris nostri defuncti necnon et pro salute ipsius nepotis comitis seniorisque nostri domni Wilgelmi et pro animabus seniorum meorum Ugonis et Walterii et pro remedio anime mee peccatricis et pro elemosina omnium fidelium christianorum ut vitam eternam accipiant Ea videlicet ratione ut monachi ibi consistentes jure perpetuo habeant teneant atque possideant et quicquid exinde facere voluerint liberam in omnibus habeant potestatem Si quis autem [quod absit] aut noster propinquus aliquis vel quilibet extraneus hanc donationem infringere temptaverit primitus Deum et sanctos ejus offendat deinde ut calumniator legaliter constrictus mille solidos exsolvat et auctoritas ista inconvulsa permaneat S Willelmi comitis S Ermenfredi et Sigwini comitum S Girboldi Bernardi Fredigis S Lilie qui hanc cartam fieri jussit et propria manu firmavit Ego Aganus levita ad vicem cancellarii rogatus scripsi Actum cenobio Cluniaci VIII kalendas novembris