Charter Document - 02140274

Charter Document - 02140274


Charter Number: 02140274
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0926
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In omnibus certis diffinitionibus ita idonea sunt adibenda testimonia ne postmodum ad ipsum possint profligare vel corrumpere falsorum hominum devitanda figmenta Quocirca Heriveus humilis Eduorum episcopus notum esse volumus presentibus siquidem atque futuris quoniam cum apud Exigium sacram synodum solemniter celebraremus adiit nostram serenitatem Adso noster venerabilis archidiaconus adducens secum quendam virum nomine Gisonem qui innotuit nostre clementie quod haberet quandam ecclesiam ex suo proprio infra nostre parrochie episcopatum que in curia sacerdotum ut isdem noster minister Adso fatebatur adnullata erat graviter et pene destructa quod quia ei durum nimis videbatur precabatur in manu ejus ejusdem ecclesie decimas ponerent et unius nepoti sui nomine Annonis quem ibidem clericandum et ad sacros ordines promovendum disponebat ut securius in loco restoratione elaboraret et melius per vicarium sacerdotem Deo dignum servitium inibi procuraret Quod nos eidem denegare pro instanti necessitate nequaquam prevalentes continuo annuimus sed et firme manus scriptum quod exinde largiri sibi exposcebat nequaquam contradicendum rationabiliter censuimus Est vero prefata ecclesia in comitatu Augustodunensi sita in villa Tervico sacrata in honore sancti Germani confessoris Jussimus itaque hanc nostre auctoritatis elargiri traditionem per quam statuentes decernimus ut prefatus Adso et nepos ejus Anno prefatam ecclesiam regendam teneant possideant quandiu advixerint ea ratione ut ibidem dignus sacerdos ponatur per archipresbiteri consensum qui archidiaconi et nostris utilitatibus canonicis respondere possit et curam inibi non parvi pendat animarum Ut autem in Dei nomine robustiorem obtineat hec tradicionis auctoritas in Dei nomine vigorem manu propria eam firmavimus et cur adstancium tam venerabilium abbatum quam et ceterorum manibus subter firmari precepimus Actum apud prefatum locum feliciter Amen Heriveus humilis Eduorum episcopus huic scripto consensum prebui Adso kardinalis archidiaconus subscripsit Ildegrimnus archibresbiter subscripsit Ysemgarius archipresbiter subscripsit Gisluinus humilis archipresbiter subscripsit Otulgisus archipresbiter subscripsit Fulradus sacerdos Aldebodus humilis hujus operis minister recognoscendo subscripsit Data XIIII kalendas novembris indictione XIIII regnante Rodulfo rege IIII anno