Charter Document - 02140271
Charter Number: | 02140271 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0926 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit atque convenit inter venerabilem virum Vuarulfo vassalo Gisleberto comiti et uxorem illius nobili projenie nomine Bertasia et ab alia parte Girart archidiaconi ut inter se terras eorum commutarent quod ita et fecerunt In primis dedit Vuarulfus et uxor illius Bertasia at partem Girartdi campum unum in pago Cabillonense in fine Brancedunense in villa Aquaries sedit et cujus terminacio est de uno latere rivio percurrente et Bavoni et Sancti Petri et de altero increpito in uno fronte Raimfredi et in alio vero fronte at ipsum supradictum Girardi Econtra vice dedit Giratdus vinea una in ipso pago et in ipsa fine in Marciaco villa vocat terminat de uno latere Leotardo et de alio Ermenaldo in ambis frontibus estrada puplica abet percicationes in longo XXX in uno fronte percicas II et pedes III in alio vero fronte percicam I Dedit eciam pratum unum in ipso pago et in ipsa fine subtus Mollinis vocat qui terminat de uno latere Sancti Petri et de altero Tenuino de uno fronte rivio percurrente et de altero Arnulfo abet percicationes de longo XII de ambis frontibus VII Dedit eciam campos III unus campus in Grando Campo vocat terminat de uno latere Leotgerio et de altero Rainfredo de uno fronte via pupplica et in alio vir fronte Arnulfo abet percicationes de longo LXIII de uno fronte V et dimidium de altero V Alius campus in Genis vocat terminat de uno latus et uno fronte Sancti Petri de altero Raimfredo de altero fronte increpito abet de longo percicas XXV in lato percicas IIII et dimidium Alius campus est ubi a Fossas vocat terminat de uno latere et uno fronte Sancti Martini et de altero Sofredo in uno fronte rivio percurrente in alios abet in longo percicas XXXIII in uno fronte percicas V de alio fronte percicas II Infra istas terminaciones vel percicaciones inter se totum at integrum firmiter commutaverunt Et faciat post hunc diem unusquisque de suo quidquid facere voluerit liberam atque firmissimam in Dei nomine abeant potestatem habendi tenendi vendendi seu liceat commutandi neminem contradicentem Si quis vero quod minime fieri esse credimus si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris aut ulla emissa persona qui contra hanc commutationem insurgere aut aliquit calumniare presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed deferat cui tentat libras III de auro purissimo componat et inantea firma estabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Chissiaco villa publice atria Sancti Petri S Vuarulfo et uxor sua Bertasia qui hanc commutacionem istam fieri et firmare rogaverunt S Leotbalt cum uxore sua Dotane qui consenserunt et omnibus confirmavere S Botulfo S Dominico S Joselmo S Datonis S Aienoni S Bernart S Isembert S Blitgerio S Ubolt S Erico S Acardo S iterum Erico S Aroardo S Leotardo S Engenulfo Siefredus roitus scripsit datavit die lunis nones juniis IIII anno regnante Rotulfo rege S Rotlanno S Alberico