Charter Document - 02140270

Charter Document - 02140270


Charter Number: 02140270
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0926
Date type: Assigned
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1497 (f12r)
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noticia sive traditio qualiter Girbaldus residente quondam domno Wilelmo juniore comite Matiscone tradidit coram eo et coram domnis episcopis Anscherico et Geroldo necnon et coram pluribus obtimatibus ejus res juris sui Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad monasterium Cluniensem quod in honore ipsorum apostolorum construitur in perpetuum permensuras presente etiam domno Bernone ejusdem monasterii abbate que videlicet res sunt site in comitatu Cabilonense quas pro remedio anime sue et pro remedio anime domni Willelmi senioris necnon et nepotis sui eque Willelmi junioris et pro mercede animarum parentum suorum et pro elemosina omnium fidelium cristianorum sicut in carta insertum est quam de ipsis rebus scribere rogavit et ut firmior ratio esset idem Gerbaldus firmavit [] et eam cartam seniore suo domno comite Wilelmo juniore instituit Postquam fecit hanc traditionem ipse predictus Gerb[aldus Ma]tiscone veniens ad Cluniacum monasterium et ipsa racione coram monachis recitans manu propria posuit super altare Sancti Petri et Sancti Pauli ipsum testamentum sicut ab eo per ordinem factum est accipiens unum ex monachis nostris nomine Datonem duxit secum ad ipsas res et revestivit eum tam de ipsis rebus quam de mancipiis quamque de omnibus que ad ipsas res pertinent ita ut post obitum ejus funditus ad ipsum monasterium absque ullius contradictione revertantur