Charter Document - 02140268
Charter Number: | 02140268 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0926 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Sisber et sponsa sua Ermengar ego Gillevertus et uxor mea Ermengars vendimus vobis aliquit de res meas qui sunt sitis in pago Matisconense in agro Marziacense in villa Colonicas In primis est curtilus qui terminat a mane ipso Sisber a medio die via publica a sero Eldoeno a cercio Martoredo infra istas terminaciones tercia parte vobis vendimus et de alias res que at ipso curtilo aspiciunt ac sunt vineis campis pratis omnia et ex omnibus tercia parte vobis vendimus et accepimus de vobis precium sicut inter nos convenit in valente solidos III et denarios III et faciatis post istum diem quiquit volueritis in omnibus nullum contradicentem Si quis vero quod futurum esse non credimus si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris aut ullus homo qui contra hanc vendicione ista tentare vel calumniare presumpserit X solidos componat et vendicio ista firma permaneat cum stipulacione subnixa Actum Anziaco villa publice S Sillever et uxore sua Ermengar qui vendicione ista fierit et firmare rogaverunt S Adalard S Alboino S Eldrico S Germoar S Regnoni Teotbertus rogatus scripsit datavit die sabbato mense maio anno III regnante Ratulfo rege