Charter Document - 02140261

Charter Document - 02140261


Charter Number: 02140261
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0926
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino magnifico Atreldo et uxor sua Gisla emptores ego Raembertus et uxor sua Tettel et Aldoenus venditores vendidissimus nos vobis aliquit de res nostras que sunt sitas in pago Ostuttunens in agro Monvoscens in vila Vico resedon In primis vendimus vobis curtilo et vinea et vircarias et arboribus ita cum exio et regressio qui terminat a mano molaro et terra Sancto Saturnino a medium die terra Ateri et exio cummunalo et terra Atalber cum eris et bornas a sero moralos et terra Sancto Paulo et Sancto Saturnino a cercio terra Igbao et Sancto Saturnino per medium locum senterio viciabile Infra istas terminationes at integrum vobis vendo et accepimus de vos precium in rem valentem solidos XXIII et pro ipso precio jam dicto de nostra potestate manibus vobis trao atque transfundo at abere et a tenire vendere et nullam contradicentem Si quis vero si ego ipse au ullus homo venire tentare calumniare voluerit auro liberas II cumponat et insuper vendicio ista in te facta omnique tempore firma estabilis permaneat cum stibulacione subnixa Actum publico Vico ubi fuit facta S Raember et uxore sua Tettel et Aldoeno qui vendicio ista fierent et firmare rogaverunt S Onbert S Atglerio S Ateri S Eldevert S Gontardo S Ataldra S alio Aterii S Oterio S Vitono S Josbert S [] Martinus rogatus escrissit datavit die martis mense febroario anno III regnante Ratulfo rege