Charter Document - 02140260
Charter Number: | 02140260 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0926 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Dei nomine Convenit atque complacuit inter domnum Bernonem abbatem monasterii Sancti Petri et ab alia parte Erembertum sive Rainulfum ut inter se cambire deberent quod ita fecerunt Dedit Erembertus et Rainulfus in cambio Sancto Petro vel rectoribus Cluniacensis monasterii campum in pago Matisconense in agro Rufiacense in loco ubi dicitur Atfagia per illum campum qui vocatur In illo Monte terminat de uno latere ad terram ipsius Sancti Petri et de alio latere ad terram Bernalt in alio latere via publica Infra istas terminationes in cambio sicut superius diximus ad integrum dono ad faciendum quodcunque voluerint Et in ipso loco donamus in elemosina Erembert et Amant et Rotart et pro remedio parentum nostrorum vel animarum nostrarum campum in ipso loco terminat de tribus partibus ad terram Sancti Petri et ab occidente ad terram ipsorum donatorum Infra istas terminationes ad integrum damus ad faciendum quicquid facere voluerint nullo contradicente Si quis vero hoc cambium vel elemosinam contradicere voluerit non valeat vendicare quod repetit set ei quem temptat auri libram componat et presens cambium firmum stabileque permaneat cum astipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Eremberti S Raginulfi qui fieri et firmare rogavit S Ragendrudis qui consensit S Arnaldi S Girbaldi S Christiani S Richardi S Stephani Ego Dacbertus presbiter scripsi die martis mense januario anno III regnante Rodulfo rege