Charter Document - 02140259
Charter Number: | 02140259 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0926 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit atque convenit inter venerabilem virum domnum Bernonem abbatem et congregationem Sancti Petri de Cluniaco necnon et ab alia parte Fredoenum et Rotardum ut terras eorum inter se commutarent quod ita et fecerunt In primis donat atque commutat Fredoenus et Rotardus partibus Sancti Petri aliquid ex rebus eorum que sunt site in pago Matiscense in agro Rofiacense in villa Rofiaco hoc sunt prata III unus pratus terminat de uno latere [terra Sancti Petri de alio ad ipsos commutatores in uno fronte reo volvente in alio terra Sancti Petri et Aremberti] habet in longo perticas XXXVIII [in uno fronte perticas XI in alio VIIII Infra istas terminationes et perticationes totum ad integrum Secundus pratus est in ipso loco qui terminat de uno latere terra Sancti Desiderii de alio Sancti Petri in uno fronte reo volvente in alio ad terram Sancti Desiderii habet in longo perticas XXVI in ambis frontibus perticas II Infra istas terminationes totum ad integrum Tercius pratus est in ipso loco qui terminat de uno latere terra de ipsa hereditate de alio Sancti Petri in uno fronte similiter in alio increpito habet in longo perticas XXII in ambis frontibus perticas II] Infra istas terminationes et perticaciones totum ad integrum commutamus Similiter in conpensatione harum rerum donat atque commutat domnus abba partibus Fredoeni et Rotardi in ipso pago et in ipsa villa similiter pratos III unus pratus qui est subtus Roccam terminat de duobus lateribus [terra ad ipsos commutatores in uno fronte reo volvente in alio terra Sancti Petri et ad ipsos commutatores] habet in longo perticas XVIIII [in uno fronte perticas XI in alio VIII Infra istas terminationes et perticationes totum ad integrum Secundus pratus est in Vetis Canevas qui terminat de uno latere via publica de alio ad terram Sancti Petri et Sancti Martini de uno fronte ad terram Arlebaldi cum suis heredibus in alio Constantii cum suis heredibus habet in longo perticas XXI in uno fronte perticas XII in alio XXII infra istas terminationes et perticationes totum ad integrum Tertius pratus est in ipso loco qui terminat de duobus lateribus terra Arlebaldi in uno fronte terra Sancti Petri in alio via publica habet in longo perticas XX in ambis frontibus perticas IIII] Infra istas terminaciones et perticationes totum ad integrum ipsos pratos inter nos commutamus ut faciat unusquisque de eo quod accipit quicquid voluerit nullum contradicentem Si quis vero contra hanc commutationem [aliquid tentare aut calumniare voluerit] auri libras II componat [et commutatio ista inter nos facta firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa] Actum Rofiaco publice S Fredoeni S Rotardi qui commutatione ista fieri et firmare rogaverunt S Radoldi S Cristiani [S Leotardi S Arnaldi S Richardi] Ego Maymbodus levita rogatus scripsi die martis mense januario anno III regnante Rodulfo rege