Charter Document - 02140258
Charter Number: | 02140258 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0994 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Johanni sacerdoti nos quidem venditores Adraldus Heldulfus et uxor sua Remesbergia et Petrus venditores vendimus tibi aliquid ex rebus proprietate nostre qui conjacet in pago Lucdunemse in agro Cosconiacense in villa qui dicitur ad Reculanda sunt quatuor rescias quod ab annis preteritis fuisset vinea Habent fines et terminaciones a mane Johanni sacerdoti a medium die via publica a sero ab eris Archimboldi a circio Bernardi Infra has fines tibi vendimus et accipimus de te precium sicut inter nos convenit aque conplacui valente solidos VI In pro ipsa precia facias quiquid facere volueris in omnibus habeas potestatem Si quis ista cartula calonniare voluerit auri uncias III conpona et ex cartula omnique tempora firma permaneat constipulacione subnixa Adroldus Heldulfus et uxor sua Remesbergia et Petrus qui fierent et firmare rogaverunt Bernardus Costancius Godoardus Durandus Costancius Bernardus Duramdus Hunaldus Berardus Data per manu Gondulfus levite in die lunis III kalendas februarii regnante Raulfo rege