Charter Document - 02140257
| Charter Number: | 02140257 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 0994 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Johanni sacerdoti nos quidem fratres Durandus aque Hunaldus venditores vendimus tibi aliquid ex rebus proprietate nostre qui conjacet in pago Lucdunense in agro Cosconiacense in villa qui dicitur Reculamda sunt II rescias quod ab anis preteritis fuisset vinea Terminatur a mane et a sero ad ipso Johanni sacerdoti a medium die via publica a circio Bernart Infra has fines tibi vendimus et accipimus de te precium sicut inter nos convenit aque conplacui valente solidos III in pro ipsa precia facias quiquid facere volueris in omnibus habeas potestatem Si quis ista cartula calomniare voluerit auri uncias III conpona et hec cartula omnique tenpora firma permaneat constipulacione subnixa Durandus adque Hunaldus qui fierent et firmare rogaverunt Godoardus Costancius Alius Costancius Bernardus Alius Bernardus Adraldus Petrus Durandus Arbaldus Adsilinus Data per manu Gondulfi levite in die lunis III kalendas februarii regnante Raulfo rege
