Charter Document - 02140256
Charter Number: | 02140256 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0926 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum resedisset domnus et venerabilis rex Rodulfus in Cartris villa veniens femina Bertagia in voce reclamationis ante domno regio proclamans se de res que sunt sitas in pago Equestrico et in curte Avenaco de res que de parte jugale suo nomine Alteo illi et filio suo nomine Alteo obvenire debuerat ipsas res Leutardus tenebat et contra eis mali ordine recontendebat Audiens domnus rex hanc proclamationem jussit fidelibus suis Turumbertum comitem et Anselmum comitem de pago Equestrico atque Ugonem comte palatio ut ipsam proclamationem vel alias in primo placito quod ipsi tenuerint legibus inquirant vel finiant in eadem presentia misit ipse Ugo bannum domini regis ut ad mallum primum quod in ipso comitatu tenuerint in eadem presentia veniant Leutardus et Teodoricus vel ipsa femina Postmodum vero veniens jam dictus comte palacius et Anselmus comes in vico Sancti Gervasii [] in mallo publico ad justias faciendas vel finiendas ibique veniens prelibata femina vel filius suus quem de Alteo viro suo habuit cui nomen suum inposuit in voce reclamationis dicens quod Leutardus recommendabat res in curte Avenaco quem vir suus ei vel herede suo legibus dimiserat in ipsa ora surrexit Teodoricus et dixit quod ipsa femina eam legibus in conjugio non habuerat quod ipsa vel filius suus Alteus ipsas res vel alias de parte Alteo per legem hereditare debuissent Ipsa vero femina cartas ibi ostendit quod vir suus ei rogare fecerat sicut antiqua consuetudo est et dixit quod Ugo comes filius Ricardi et germanus suus Giboinus ad conjugium eam sociaverunt adque dederunt et in eadem presentia adhibiti sunt testimonia Hi sunt Plasteofus vir sicut Macdalbertus Leufredia Borgo Gausulfus Armoisni Ramboto Adalbertus Ratcherius Giso Reinerius manus positas in eadem presentia super sanctas reliquias sic jurantes in eorum sacramento dixerunt si eis adjuvet Deus et ille sanctorum reliquie sic legibus eam Alteus ipsam feminam accepit quod ipsas res vel alias quas ipse dimiserit ipsa vel heres suus hereditare debebant quam alicui reddere Ipse comes misit suum missum per juditium ibi residentium Teodonem ut super ipsas res veniat et ipsam feminam reddat sicuti et fecit S Anselmi comiti S Ugoni comte palatii S Gausperti S Ornati Gislovoldus presens fuit et subscripsit S Amedeo S Teodoni S Eriberti S Beroardi S Teoduino S Borgoni S Vuigoni et alii plures Ego in Dei nomine Maiolus cancellarius hunc judicium scripsi datavi die mercoris XV kalendas februarii anno XV regnante domno nostro Rodulfo rege