Charter Document - 02140255
Charter Number: | 02140255 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0994 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Johanni sacerdoti ego quidem videlicet nomine Milonus filius Arengaudi venditor vendo tibi hereditatem mea qui conjacet in pago Ludunense in agro Cosconiacense in villa qui dicitur Cormaciono sunt campi aque pradi et quidquid in ipsa villa mihi advenit vel advenerit debet totum et integrum tibi vendo et accipio de te precium sicut inter nos convenit aque conplacuit solidos duos et facias tu in pro ipso precia quiquid facere volueris liberam habeas potestatem sine ullo contradicentem Et est ipsa terra que vocant Arengaudisca Si quis vero qui ista cartula calunniare au inferre voluerit non valead adimplere quod repitit set cuit litem intulerit auri uncias X conponet et inantea firma permanea constipulacione subnixa S Miloni qui hec carta fieret et firmare rogavit S Stephani S Raimbaldi S Arbaldus Ego Gondulfos datavi die lunis V idus januarii regnante Raulfo rege