Charter Document - 02140251

Charter Document - 02140251


Charter Number: 02140251
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 0925
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noticia qualiter quibus presentibus bonis hominibus qui hanc noticiam subter firmaverunt quoniam venit in illa Fracta Berno abbas in ammodio ante Adalardum et Bertardum et Leutboldum et Rotbertum et Aringaudum et Alexandrum et Ingelgarium et Costabulum et aliis bonis hominibus et interpellabat Arnoldum Ayduinum advocatum Sancti Petri de res que sunt site in pago Lucdunensi in fine Blaniacense in quarta Fulciacense de hereditate fratris sui Samson et sunt site in Baldrasias villa ipse res in Avinione in Montaniaco in illa Fracta et Ayduinus in suo responso dixit quod XXX annis inter Samson et Sanctum Petrum de ipsis rebus et mancipiis vestiti legaliter fuissent et unus e familie stabat paratus contendere cum eo ad batalium Is Arnoldus auditus et racione convictus in antea stetit et verpivit et legem fecit his presentibus S Adalardi S Teutboldi S Bertardi S Aringaudi S Alexandri S Ingelgerii S Constabuli S Bernardi S Angrini S Grimoni S Ternoni S Ermenberti S Aotlandi S Bertarii S alii Bernardi S Eulberti S Eldeberti S Assoni Ego Girfredus monachus ad vicem cancellarii rogatus scripsi datavi III nonas maii anno secundo Radulfi regis