Charter Document - 02140246
Charter Number: | 02140246 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0924 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Hludwicus superno favente nutu imperator augustus Decet imperialem sublimitatem subjectorum necessitates clementi sublevare proteccione et quanto plus cuntis precellitur honore tanto amplius satagat et presse Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum presencium et futurorum industria quia adiens quidam fidelis noster et obsecundator continuus Bonus nomine nostram summam reverentiam poposcit dari sibi hereditatem Arnulfi condam que est in Cisiriano villa in comitatu Lugdunense hoc sunt curtili duo cum vineis et campis et salicetis habent autem ipse res fines in uno latus fines de Octavello in alio fines de Crapon in tercio fines de Croptas in quarto Mons Mercurius et Auriola insula Cujus peticioni assensum prebentes ad augendum circa nos sue possibilitatis obsecundacionem hos eminencie nostre apices fieri decernimus per quos ipse Bonus et uxor sua Gertrudis omnes memoratas res que fuerunt condam Arnulfi infra nunc dictas sistentes jure obtineant hereditario hac in eisdem vel de eisdem rebus quicquid voluerint libero fruantur arbitrio et ut hec nostre largitionis auctoritas inconvulsam obtineat firmitatem manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione adsignari jussimus Signum Ludwici serenissimi augusti Uboldus notharius jubente domno imperatore scripsi