Charter Document - 02140244
Charter Number: | 02140244 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0924 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domno fratribus Rainart et uxor sua Leodgart ego enim in Dei nomine Utolric et uxor sua Raina in pro amore et bone volencia tua que circa te abeamus propterea dono tibi aliquit de res meas qui sunt sitas in pago Ostudinense in agro Vendenensse in villa Colonicas in primis mansso indominicato cum superposito qui terminat de ambis latis et de duos frontes vias puplicas infra ista terminacione ipso mansso cum omni superposito totum ad integrum tibi dono et alias res meas que ad ipso mansso aspiciunt ac sunt alii mansso indominicato cum edificiis campis pratis silvis pomis pascuis aquis aquarumque decursibus omnia ex omnibus cultum et incultum quesitum et inquirendum totum ad integrum tibi dono et dono tibi mancipios meos is nominibus nomen Leodbalt cum uxore sua et infantis suis IIII et Bertart cum uxore sua et infantis suis IIII et Aimono cum uxore sua et infantis suis V et Pedrono et infantis suis II et Teodalt et infante suo I et Grimalt cum uxore sua et infantibus suis III et Maric cum uxore sua et infantis suis II et Leodbergane cum infantis suis II et dono tibi item Teododalt istas res et istos mancipio[s] denominatos totum ad integrum tibi dono dummodo vivimus Utolricus et uxor sua Raina usum et fructum teneat et possideat et post nostrum verum discessum Rainar et uxor sua Leodgart et filio suo Engelbert perveniant in omnibus legibus Trado autque transfundo aut agere tentare presumpserit et facies quiquit volueris in omnibus Sane si quis nos qui contra hanc carta donacione ista ire aut inquietare volueris de auro libras V conponat Actum Kadrela vico puplice S Utolric S Raina qui donacione ista fierent et firmare rogaverunt S Ermengodo S Ermelao S Ermenbert S Teodrado S Domengo S Gaurino S Joanno S Algrim S Amanno S Arembalt S Adalbert S Odram S Falcoano S Ahino S Bernolfo S Gonterio S Rotbert S Andreo S Gisego Ego Godo rogatus scripsit dadavit die dominico in mense novembri anno secundo regnante Ratolfo rege Insuper i actum firmunt S Rangnbert S Lorincio S Ermenfredo S Berno et Odolricus et Ragina quandius vivimus uno modio de anona donavimus Ragenar et uxore sua Leodgart in vestidura de Colonicas villa