Charter Document - 02140243

Charter Document - 02140243


Charter Number: 02140243
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0924
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Gisleberto et filio suo Vualterio ego Volfardus et Manerios venditores vindedissimus nos vobis res nostras qui sunt sitas in pago Matisconense in agro Marciacense in villa Torro in primis curtilo cum vinea terminat de uno latus terra Morono de alio latus via publica de uno fronte gotola percoren de alio fronte Lonveo infra istas terminaciones una cum [] carte parte vobis vendo et alias res nostras in ipso agro vel in ipsa villa ac sunt curtiferis cum edificiis et suprapositis exiis et regressis campis pratis vineis silvis pomis pascuis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnia quitquid visus sumus abere tam de paterno quam de materno vel per titulum cartarum conquesivimus at integrum preter illo campo ubi vocant in Pradello Manerios se reservat alio vero ad integrum vobis vendimus et accepimus precio in presente sicut inter nos convenit et nobis abtum fuit in feos cumpreciatus valentem solidos VII et ipsas res ipsa precia manibus recepimus et de juro nostro in vestra tradimus dominacione legitima et potestate ad abere et vindere et donare et alienare et faciatis vos pos une die quidquid facere volueritis in omnibus Si quis vero quod fieri minime credimus si ego nos ipsius aut ullus homo aut ullus de heredibus nostris venire tentaverit ac non valeat vindicare quod repetit set inferat vobis aut cui tentat una cum tercio fisco auri uncia media componat et ec presens vindicio ista in vos facta omnique tempore firma permaneat estibulacione subnixa Actum atrio Sancti Niceti S Volfardo S Manerio qui vindicio ista fierent et firmare rogaverunt S Gontar S Tedal S Vatberto S Ratbol S Rotberto S Otberto S Amedeo Teotbertus rogatus super escripsit dadavit die mercoris in mense junio annos XXVIII regnante Karolo rege