Charter Document - 02140240
Charter Number: | 02140240 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0923 - 0936 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Dei nomine Noverint cuncti fideles quod ego Stephanus archipresbiter dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi in villa Moianinca hoc est duos mansos in dominicatu et quantum ad ipsos mansos aspicit terminat a mane via publica et de ipsa hereditate a medio die terra Winisi a sero terra Artaldi a tercio similiter Facio autem hanc donationem pro anima mea et patris mei et matris fratrumque meorum et in locum sepulture eo tenore ut quamdiu vixero teneam et omnibus annis in vestitura dimidium inter panem et vinum persolvam et post meum decessum ad Sanctum Petrum perveniat S Stephani S Constantii S Duranni S Tetfredi S Giraldi S Anselmi archipresbiteri S Artaldi et uxoris ejus Adalasie qui firmaverunt Actum Cluniaco publice regnante Rodulfo rege