Charter Document - 02140238
Charter Number: | 02140238 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0923 - 0936 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit cunctis fidelibus sancte Dei ecclesie quod ego Alindrada et Bernardus filius Hugonis senioris mei donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum cui vocabulum est Cluniacus unum mansum quod est situm in villa Misiriaco cum vineis et planiciis que in eos donamus et unum servum nomine Constabulum cum uxore et filia Hunc ergo ad integrum donamus pro remedio anime jam dicti Hugonis et in locum sepulture et pro anima mea filiique ejus supradicti terminat autem ipsum mansum a mane via publica a medio die et a sero et ex alia parte de ipsa hereditate in tali tenore ut nunquam vendatur nec detur nec scamietur sed sit in dominicatu ad usus fratrum S Alindrade et Bernardi uxorisque ejus Ylarie qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt S Rotlanni presbiteri S Adalardi presbiteri S Constabuli presbiteri S Johannis presbiteri S Bainzonis Data per manus Richardi levite et monachi III idus julii regnante Rodulfo rege