Charter Document - 02140237

Charter Document - 02140237


Charter Number: 02140237
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0923
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Gratia in unitate venerande Trinitatis Ludwicus gratia Dei imperator augustus Decet imperialis majestas propincorum ac fidelium suorum petitionibus oportuna prebeat beneficia eorumque utilitatibus provideat auxilio quatinus eos sublevando prontiores reddat erga sua obsequia Proinde omnibus fidelium sancte Dei ecclesie nostrorumve presentium scilicet ac futurorum noverit industria quoniam Ingelbertus fidelis noster nostram supliciter expetiit excellentiam ut aliquid de rebus nostris ei et uxori ejus Nonie [per preceptum eis] concederemus Sunt vero ipse res in comitatu Viennensi seu et in Lugdunensi in villa que nuncupatur Tadernaco Habet vero fines in uno latere fines de Mandratis in alio de Croptis in alio de Petra in alio Rodano volvente et in alio de Crapon Cujus postulationi libentissime annuentes ut predictum fidelem nostrum amodo prontiorem atque fideliorem in nostro habeamus servitio de [hiis] prenominatis rebus hoc serenitatis nostre preceptum fieri decrevimus per quod nostri fideles prenominati teneant possideant edificent et conservent perhenniter jure proprietario et ut hec nostre largitionis [auctoritas] inconvulsionis obtineat vigorem monogramate proprii nominis subter firmavimus et anuli nostri insigniri jussimus impressione Signum Ludwici serenissimi imperatoris augusti Elyas gratia Dei humilis diaconus ad vicem Alexandri archicancellarii recongnovi Actum Vienne publice VIII kalendas januarii anno vigesimo tercio Ludwici imperatoris augusti