Charter Document - 02140236
Charter Number: | 02140236 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0923 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino et magnifico frater Antidio emptore ego Bertramnus et uxor sua Eldeardis venditores Constat nos ita vindedimus ac est vinia qui est in pago Matisconens in agro Marciacens in villa Turre qui terminat ad mane terra Bertram ad ipso venditore ad medio die terra Grimolt ad seris terra ipso Grimolt ad cercio terra Sancti Vincenti abet in longo perticas agripinales VI et in lato in quisco fronte perticas III infra ista terminacione vel perticatione ad integrum nos vobis vendimus tradimus adque transfundimus similiter vendo vobis illa rada qui ad ipso curtilo aspicit quod genitor meus mihi dimisi quod ad ulltur advenire debet de duas partes octava parte ad integrum vobis vendo ad capulandum vel ad porcos insaginandum et unde accipio de vos precium in presente sicut inter nos bene complacuit atque convenit in feos cumpreciatos valentes libras II tantum et jam dicti ut faciatis quidquid volueris et si quis vero quod minime fiere esse credimus si ego nos ipsi aut ullus de heredibus nostris vel quislebit ulla emissa persona qui contra hanc vendicione ista venire aut agere tentare presumserit una cum tercia fisco auri uncia tercia parte cumponat et presens vindicio ista ad vos facta omnique tempore firma permaneat cum stibulacione subnixat Actum Marciaco vico puplice S Bertram S Eldeardis qui vendicione ista fiere et firmare rogaverunt S Florentini S Gotolboldus S Bolione S Benedicto S Arhenolt Tresbertus rogatus subscripsit Suavus rogatus subscripsit Eldrannus rogatus scripsit subscripsit datavit die dominico ante medio meus madio in anno XXVII regnante domno nostro Karlo rege