Charter Document - 02140232
Charter Number: | 02140232 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0940 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit atque convenit inter Lambertum ejusque uxorem Theophaniam et inter monachos de Cluniaco commutare quasdam terrulas suas que sunt in pago Matisconensi in agro Mattiaco prope Lurdonum In primis dedit Lambertus ad Cluniacum campum unum qui terminatur a mane ad increpitum a meridie terra Tetdreci a sero muro castelli a circio via publica Campus ille habet in longum perticas XII de una fronte perticas X de alia fronte perticas VI Monachi autem dederunt jam dicto Lamberto alium campum in loco ubi a la Graya vocant qui terminatur a mane terra Sancti Petri a meridie terra Ingelfredi a sero terra Sancti Vincentii et terra Lamberti a circio terra Gouldominici habetque de uno latere perticas X de alio VIIII de fronte perticas VII Infra istas terminationes totum ad integrum commutaverunt invicem ut utrinque in pace teneatur deinceps nullo contradicente Si quis contradixerit auri untiam unam componat et presens causa firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum apud castellum Lordonum S Lamberti et uxoris ejus Theophanie S Ymonis S Martini S Tedret S Arberti Ego Johannes scripsi Data III feria mense novembris Rotberto rege Francorum anno primo