Charter Document - 02140230

Charter Document - 02140230


Charter Number: 02140230
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0922
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dulcissima atque amantissima conjux mea nomine Teubergi Igitur ego in Dei nomine Costancius vir tuus pro amore et puncta bona volencia mea que contra te abeo propterea quod nos Deus omnipotens a legitimo conjugio nos pervenire fecit propterea dono tibi in dotalicio de omnem rem facultatem meam de quiquid visus sum abere aut possidere aut inantea conquirere vel comparare potuero dulcissima conjux mea jam superius nominata Si ullus homo qui contra hanc donacione ista inquietare presumpserit non vindicet set insuper sit culpabilis et inpleturus una cum fisco auri uncia una et inantea donacione ista omnique tempore firma permanead cum stipulacione subnixa S Costancione qui donacione ista fieri et firmare in presente rogavi S Raimbert S Adalgodo S Costario S Anterio S Euroart Ego Bernardus rogatus donacione ista escripsi datavi die sabato in mense agusto annos XXII regnante Ludwico rege