Charter Document - 02140228

Charter Document - 02140228


Charter Number: 02140228
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0921
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Magnifico fratribus Ansherio et uxor sua Engelacia emptores ego Rotardus et uxor sua Dominica donamus vobis aliquid de res nostras qui sunt sitas in pago Matisconense in villa Ibiaco ubi in Cavaniaco vocatur hoc est curtilus cum manso et vinea in simul tenentur cum vineis arboribus et terre terminat a mane terra Menzel a medio die terra Vuarolf et Vinari cum suis eris a sero terra Adalelt cum infantis suis a cercio septerio et terra Belmont infra istas terminaciones parcionem nostram que per estormenta cartarum conquesivimus totum ad integrum vobis donamus ad integrum tamen dummodo de nostris vivit usum et fructum post nostro discessum vobis perveniat et faciatis post une die quiquit facere volueritis tam vos quam heredibus vestris liberam et firmissimam abeatis potestatem ad faciendam Si quis vero si nos ipsi aut ullus homo aut ullus inmensa persona qui contra hanc donacione preserit auri uncias duas conponat et inantea firma remaneat cum stibulacione subnexa Actum Ibiaco villa publice ecclesie Sancti Germani S Rotart S Dominica qui donacionem istam fieri et firmare rogaverunt S Ausbert S David S Arkenart S Engelart S Sivualt S Leotrivis S Vuinierius Ego Sinodus presbiter datavit die jovis in mense marcio anno XXIIII regnante Karlo rege