Charter Document - 02140227
Charter Number: | 02140227 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0960 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit cunctis fidelibus christianis quod ego Arlerius pro anime mee remedio dono Domino et beatis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum monachisque ibidem Deo servientibus meam hereditatem que est sita in pago Matisconensi unum videlicet mansum situm in villa Flaggiaco cum omnibus que ad ipsum aspicere videntur quesitum et adquirendum cum servo nomine Petro qui in ipso habitat manso cum uxore ejus et filiis et filiabus Dono etiam omnem partem de mea hereditate que mihi a paterno et materno jure advenit in villa Varengas scilicet vineas campos prata silvas aquas currentes exitus et regressus quesitum et inquirendum quicquid videlicet ubi ubi repperiri vel inveniri poterint Facio autem hanc donationem eo modo ut quamdiu vixero teneam et possideam post meum vero discessum ad locum supradictum et ad monachos ibidem Deo servientes omnia absque alicujus contradictione deveniant S Arlerii qui cartam istam fieri fecit et propria manu firmavit firmarique rogavit S Stephani