Charter Document - 02140224
Charter Number: | 02140224 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0920 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quicumque res possessionis sue pro communi utilitate altrinsecus commutare delegerint testamento solempni necesse est commendari quatinus quod juste et pari voluntate ab utriusque partibus decretum est nunquam valeat immutari Igitur placuit atque convenit inter prudentes viros milites videlicet domni Ardradi presulis Adalradum necnon et Gislerium quasdam inter se terrulas commutare Siquidem dedit Adalradus partibus Gislerii ex rebus Sancti Vencentii suo de beneficio consenciente domno Ardrado pontifici que sunt site in pago Cabilonensi in loco qui dicitur Bassa Villa vineam I cujus terminatio est de uno latere terra Ebreorum in altero et huna fronte strada puplica de altero fronte aqua habet in lnogo perticas XII de alio latere percicas XI semis in una fronte percicas XI in altera VIII et pedes III Ad cujus recompensationis vicem dedit prefatus Gislerius partibus Adalradi ex rebus suis propriis que sunt in pago Cabilonensi in loco superius nominato nichilminus hutile similiter vineam I cujus terminacionem de huno latere et ambabus frontibus terra Sancti Vencentii de alio latere terra Gislerii Habet in longo perticas XXXI et semis in ambobus lateribus in ambabus frontibus perticas III et pedes III Hec omnia sibi jure commutaverunt ut a nemine eorum vel subsequentibus valeant rescendi sed si qua pars parti et hoc litem inferre conatus fuerit intentio ejus prava sine effectu existat insuper cui molestiam intulit lege qua vixerit multatus exsolvat et hec commutatio manibus singulorum corroborata perpetuo inconvulsa permaneat Adradus [] Erblarus prepositus subscripsit Fulco archidiaconus subscripsit P Grimoldus subscripsit Adalardus subscripsit Adalradus subscripsit Arembaldus presbiter Aymo presbiter subscripsit Daredd[us] subscripsit