Charter Document - 02140221

Charter Document - 02140221


Charter Number: 02140221
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0920
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Gunduldrico et uxor sua Ettela emptores nos quidem in Dei nomen Volbergi venditores vendedis simus ego vobis curtilo et cabanna et exio et vinea et arboribus qui es situs ipse curtilus in pago Ludunense in fine Pistriacense in Salmodiaco vocat qui terminat ipse curtilus a mane via pulica a medium die terra Sancti Juste et in reclavo terra Lattardo et Seveldo a siro terra Gamaldrico et de ipsa venditore a cercio terra Gamalber Infra ipsas terminaciones ipso curtilo totum vobis vendo trado atque transfundo et accepio de vobis precium in presente sicut inter nos convenit et nobis complacuit in rem compreciata cot valon solidos octo ipsa precia manibus solserun atque liberaverun juro perpetuum et faciatis vos vel heredes vestri quitquit facere volueretis in omnibus et in Dei nomen liberam ac firmissimam abeatis potestatem at faciendum Si qis vero si ego ipsa au ullus de heredibus meis au ullus homo a ulla emissa persona qui contra hanc vendiccione in vos facta venire au aliqit agere tentare presumserit at me vel at heredes meos defe[n]satum non fuerit sin tibi culpabilis et impleturis una cum tercio fisco auri liberas duas componat et X omnes vendicio ista facta firma permaneat cum istibulacione subnixa Actum ecclesia Sancti Polli ante bonis ominibus facta fuit S Volbergi qui vindicione ista fierit et firmare rogavit S Salamoo S Goncoo S Rainerio S Maalgo S Gondranno S Otono S Evardo Ego Costabulos vendixcione ista escritsit et subscrisit datavit die govis in mense agusto annos XX Ludwico rege