Charter Document - 02140220
Charter Number: | 02140220 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0920 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Inter cos caritas inlibata permanserit et pars parte beneficio oportuno prestantur quia nihil sibi de rebus propriis cessi minuendi conde precor commune utilitatis abtificantes placuit adque convenit ut de terris eorum inter se commutare vel procamiare deberunt quod ita ad die presente et fecerunt in primis dedit et commutat Samuel partibus Sancti Petri campo de suum proprium in alaudo quod resedit in pago Matisconense in agro Marciacense ubi vocat en Blango qui terminet de tres partes terre Sancti Petro et de quarte par terre Sancti Stefano abet in longo perticas XI in lato in ambis frontis perticas X infra istas terminaciones et perticaciones ipso campo Berno vel alii rectores de ipsa hese Dei ad se receperunt partibus Sancti Petro a lor beneficio et dedit et commutat Berno rector de ipsa hese Dei de racione Sancti Petro de suo beneficio partibus Samuel campo qui resedit in pago Matisconense in agro Marciacens in villa Lornan qui terminet de uno latus et uno fronte terre Sancti Petro de alio latus terre ad ipso emptore et in alio fronte via puplica abet in longo perticas XII in lato in fronte supteriore perticas VII et in superiore fronte perticas V infra istas terminaciones et perticaciones ipso campo Samuel ad se recepit ad proprium ad alaudo et ec commutacionis vel scamius istus inter nos factus firmi permaneant in omnibus Si quis vero si ego nos ipsi aut ullus homo aut ullus rector de ipsa hese Dei scamius istus tentare regenerare vel calumniare presumpserit noc ac valead vindicare quod repetit set inferat tibi qui obtemtat una cum tercio fisco auri libras II conponet et ec scamius istus inter nos factus firmi permaneant cum stibulacione subnixa Actum Lornan villa S Samuel qui scamio isto fieri et firmare rogavi S Eutono S Teotrado S Gotoldric S Rotlam S Dominio S Arbert S Varfredo S Immono S Bernal Aydus rogatus scamio isto scripsit subscripsit super dadavit die govis in mense guni in annos XXIII regnante Karlo rege