Charter Document - 02140218

Charter Document - 02140218


Charter Number: 02140218
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0920
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Ermengodo et uxore sua Ermengarde emptores igitur in Dei nomen Aga et genitor suus Atalborno qui filia sua consensit isti sunt venditores Vendimus nos vobis curtilo cum manso et vircaria simul in uno tenendum itaque juris nostri qui est situm in pago Lucdunense in agro Fontanense in villa que dicitur Vinogelo et terminat ad mane terra at ipsos condonatores et Ermengodo et bodinas possitas ad medium die via pulica et perticas VI et exio cummunalo a sero terra Gotbalt et ad ipsos emptores ad cercio terra Ermengodo et simul in giro bodinas possitas Infra istas terminaciones totum ad integrum nos vobis vendimus et accepimus precium valentes solidos VIIII et predictas res sicut superios diximus nos vobis vendimus ut facias quiquit volueris atabendi vendendi seo licet commutandum Et si quis nos ipse aut ullus de heredibus nostris aut ullus homo vel opossita persona qui contra carta ista calumniare presumserit auria uncia I conponat et inantea vendiccione ista firma stabilis permaneat cum stibulacione subnixa S Aga qui fieri et firmare in presente rogavit S Atalborno qui filia sua consensit et sua propria mane firmavit et firmare rogavit S Volferio S Rodoardo S Edralo S Aigono S Valbranno Arhimbodus rogatus escrisit subscripsit datavit die veneris in mense marcio annos XX quod Lodovicus fuit imperator