Charter Document - 02140217
Charter Number: | 02140217 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0920 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Igitur ego Aymardus timens gehennam et desiderans ut quando anima mea de hac luce migraverit et ante tribunal Christi in die juditii venerit Dei misericordia veniam merear accipere ideo pro Dei amore et remedio anime mee cedo ad locum Cluniacum qui est in honore Dei et Sancti Petri atque permitto concessumque imperpetuum esse volo aliquid de meo jure in ipsius inquam loci trado dominationem transfero atque transfundo in primis ipsam curtem Silviniaci ubi ecclesia Sancti Petri est fundata in ipsa villa sunt casales cum superpositis vineis campis et pratis ipsa et quantumcumque in ipsa villa visus fui habere totum ad integrum trado ad supradictum locum et de forest de Borno medietatem et de alia forest que dicitur Masargas medietatem et in Monteoen quantumcunque visus fui habere et in Moncello similiter et in Bagenago similiter et in Vitlena quantumcunque visus fui habere sive in campis sive pratis sive vineis quantum ad ipsas villas aspicit totum ad integrum trado ad jam dictum locum Cluniacum et in Veteri Silviniaco et in Genebraria similiter et in Fontonella similiter et in bosco Straderio similiter Istas res superius conscriptas vel prenominatas ad integrum ibidem cedo in elemosina pro remedio anime mee ut faciant rectores ejusdem ecclesie sicut mos et consuetudo jure exposcit Et ut donatio ista firma permaneat cum omni stipulatione subnixa ego ipse Aymardus manu eam propria firmavi et manu bonorum hominum testium roborandam decrevi S ipsius Aymardi S Emmonis S Archimbaldi S Dagberti S Aimonis Item S Aimonis et item S Aimonis S Notardi S Adeverti S Nizezii Data in die lunis in mense martio anno XXIII regnante Karolo rege Unaldus jussione Aymardi scripsit